라틴어 문장 검색

Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:1)
[Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:3)
Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 6:2)
Plus iam offerimus pro ista dilatione maiestatem scripturarum, si non vetustate1 divinas probamus, si dubitatur antiquitas.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 1:1)
Ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 1:2)
Antiquior omnibus veritas, nisi fallor, et hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:1)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:4)
Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:5)
Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII, haec in scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis uenerabilium patrum breuiter adnotare, siue etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curaui:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:7)
datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 9:1)
non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:1)
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 611:1)
sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 444:1)
sed antequam naturales res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia ceperint et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar ingressus eorum, qui antiquitates rerum naturae et initia humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말22)

SEARCH

MENU NAVIGATION