라틴어 문장 검색

testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse.
(아풀레이우스, 변명 56:2)
ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.
(아풀레이우스, 변명 56:16)
Cur autem testimonium ex libello legistis?
(아풀레이우스, 변명 57:1)
exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur.
(아풀레이우스, 변명 57:9)
patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit;
(아풀레이우스, 변명 57:14)
uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
(아풀레이우스, 변명 58:2)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri.
(아풀레이우스, 변명 68:8)
mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere);
(아풀레이우스, 변명 71:8)
quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui!
(아풀레이우스, 플로리다 9:34)
qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.
(아풀레이우스, 플로리다 15:34)
nemo me, nemo ex illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto;
(아풀레이우스, 플로리다 16:55)
quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis;
(아풀레이우스, 플로리다 16:56)
"Vos in hanc rem, boni Quirites, testimonium perhibetote ;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION