라틴어 문장 검색

quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:1)
meministisne T. Roscium recusare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:12)
cur recusatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:2)
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:2)
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:2)
non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:9)
si quid agere secum velit Quinctius, non recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 1:5)
non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:5)
recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:10)
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:5)
non recusamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:8)
qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)
neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:13)
iudicium postulas, non recusat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION