라틴어 문장 검색

longaevosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:9)
"Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis, nate, Iliacis exercite fatis, imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:4)
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum atque omnes pelagique minas caelique ferebat, invalidus, vires ultra sortemque senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:10)
Tantos ratibus quis depulit ignes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:2)
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:1)
Rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:11)
Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:8)
me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:4)
TityrusUrbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS17)
MenalcasDulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON64)
Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS9)
florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:2)
feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:4)
qualemve laetis caprea pascuis intenta fulvae matris ab ubere iam lacte depulsum leonem dente novo peritura vidit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 42)
sed postquam victor violens discessit ab hoste, non equitem dorso, non frenum depulit ore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1018)

SEARCH

MENU NAVIGATION