라틴어 문장 검색

Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:13)
Sic tuta quae naturae fuerat munere, Impar duabus occidit tristi nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.9)
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi Habitu esse similes qui sint virtute impares.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De capris barbatis.3)
Ergo contenti munere invicti Iovis Fatalis annos decurramus temporis, Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.5)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)
Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 5:4)
super haec actos bis triumphos, quorum alter ex invicta gente primus, alter novissimus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 2:2)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
Carminis hoc ipsum genus inpar;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1713)
Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 125)
Nos petit invicta Palladis hasta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 317)
hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:175)
est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 42)
squalidus inmissos fracta sub harundine crines Rhenus et infectas sanguine portet aquas, barbara iam capti poscunt insignia reges textaque fortuna divitiora sua, et quae praeterea virtus invicta tuorum saepe parata tibi, saepe paranda facit, di, quorum monitu sumus eventura locuti, verba, precor, celeri nostra probate fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 460)

SEARCH

MENU NAVIGATION