라틴어 문장 검색

cuius studio [factum 1] scire vos par est nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iuniorum Cibyratarum venena nocuisse neque quicquam deo propitiante nocitura, si modo, quamdiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 7:2)
"ipse manu Tyria tibi captus Adrastus raptatur, teque ante alios, te voce manuque invocat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권78)
Mori est felicis, antequam mortem invocet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 313)
Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit, viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:2)
Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:1)
Nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos mercati in exequiis immolabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:3)
qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.15)
qui inclinatos animo aduersarios intuentes, orationem breuiter fundunt, ac deinde Germanus plenus Spiritu Sancto inuocat Trinitatem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:3)
Uerum noui non hoc esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:1)
At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis, caelitus se uindicari continuis diu inprecationibus postulabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].4)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 106:1)
inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 618:1)
si fallat, patrem Gradivumque Martem aliosque iratos invocat deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 506:2)
conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invocabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION