라틴어 문장 검색

nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:5)
animi natura, etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:3)
Quare bonus altercator vitio iracundiae careat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:1)
iracundia, obiurgatio, promissio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 33:2)
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:4)
sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:3)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장23)
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장28)
tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:5)
Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:2)
Habet iracundiam, sed placabilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:3)
Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:5)
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:5)
hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION