라틴어 문장 검색

ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:3)
siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adjiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 78:4)
Postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perungere et operire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 3:2)
, levato dolore, ceratum circumdari debet ex irino, aut cyprino factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:1)
in quibusdam tamen melius, quod ex rosa est, proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:2)
Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:2)
vel papaveris lacrimae, croci, myrrhae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa, modo passum instilletur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:5)
vel id, quod amarum in aegyptia faba est, conteritur, rosa adjecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 6:1)
vel amararum nucum cum rosa succus:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 6:4)
Si vero pus quoque aures habent, recte per se infunditur, aut irinum unguentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 9:1)
vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:5)
Quod si capitis gravitas manet, attondendum idem, et leniter, sed diu perfricandum est, adjecto vel irino vel laureo oleo, sic, ut utrilibet paulum aceti misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 23:1)
aut cucumeris agrestis succus, adjectis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 24:5)
Immaturae quoque uvae succus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 24:6)
in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radicis ex cucumere agresti:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION