라틴어 문장 검색

et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis - incautos enim et plerosque sopitos oppresserat - super imminentem castris collem apparuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 230:2)
cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
sed pudor, si irrito incepto obsidione, occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 396:2)
et ea quoque irrita legatio dimissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 66:2)
itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 83:1)
civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 174:1)
Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 188:1)
ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 66:2)
foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 402:2)
id modo petierunt ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:1)
quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 305:1)
ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 400:2)
id eo magis enixe faciundum esse ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 478:2)
eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION