라틴어 문장 검색

Unde si velocitas Globi eousque augeatur ut Medium non posset adeo celeriter in spatium illud irruere, quin aliquid vacui a tergo Globi semper relinquatur, resistentia tandem evadet quasi triplo major quam pro Regula generali novissime posita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 103:6)
paucīs post mēnsibus Quīntus in hortō sedēbat carmen meditāns, cum irrūpit Vergilius valdē ēlātus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur1)
. . Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et mille inquit nummos inveni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:3)
Non ergo ut pecudes libidinosae caeci protinus irruamus illuc (nam languescit amor peritque flamma);
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 28:2)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Irrupit cubiculum meum mater;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:1)
nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est atria si nobis non patuisse negas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 712)
dixit et inrupit, factum dea rapta probavit pontificisque sui munere tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권295)
Protinus inrupit venae peioris in aevum omne nefas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:3)
Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:1)
Ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo nemo mihi est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 48:6)
nolumus assiduis animum tabescere curis, quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 145)
his sumptis licet insolens potestas pravum iudicet inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, nos semper Dominum Patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum, constanterque tuam crucem feremus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum38)
1 illa prompta ad inruentes, ad revertentes tenax, obice extrorsum recluso 2 porta reddit mortuos, lege versa, et limen atrum iam recalcandum patet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae39)
"atquin ipse meos pedes resolvam, ne vestigia praepedita vinclis tardis gressibus inruant in ignem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.42)

SEARCH

MENU NAVIGATION