라틴어 문장 검색

at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur, illinc belligeri sublimis regia Pauli, terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.12)
"alituum pecudumque mihi durique ferarum non renuere greges, ipsum in conubia terrae aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo, sic rerum series mundique revertitur aetas, unde novum Troiae decus ardentumque deorum raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito, Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam84)
nuper cum forte sodalis immeritae falso palleret crimine famae erigeretque forum succinctaque iudice multo surgeret et castum vibraret Iulia fulmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii37)
Sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:2)
Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Iulius adierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.1)
Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium, quae nunc a gente Anglorum Uerlamacaestir siue Uaeclingacaestir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna extructa.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:5)
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:7)
Data die X Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.11)
Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:15)
Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:21)
Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:11)
Cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari die Nonarum Iuliarum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 2:2)
ANNO memorato praefatae eclypsis et mox sequentis pestilentiae, quo et Colman episcopus unanima catholicorum intentione superatus ad suos reuersus est, Deusdedit VIus ecclesiae Doruuernensis episcopus obiit pridie Iduum Iuliarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 1:1)
Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione Domini DCLXX tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre Hlothere, quod ipse annos XI et menses VII tenuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 3:5)
qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae incarnationis DCXC secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suaebhardo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION