라틴어 문장 검색

omnis enim ferme via praeceps angusta lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 368:1)
natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 371:1)
haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 45:1)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)
conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim imprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 450:1)
sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 122:1)
aeriae grues aut aerii coloris, aut altum volantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3751)
et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria, quod Creta quoque eodem nomine Aeria dicta sit, quod Attice ̓Ακτή, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia ̓Ημαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros Sarra, quod Thracia ante Sithonia dicta sit, quod Paestum Ποσειδώνιον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 5:4)
restat ut aeriam fingas ab origine gentem, aërios proceres, Levi, Iudam, Simeonem, aërium David, magnorum corpora regum aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum aëre fallaci nebulisque et nube tumentem;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3337)
cum utique corporis lapsus in vitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, nisi animus quoque inclinetur in culpam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION