라틴어 문장 검색

Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:3)
Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est.
(세네카, 행복론, Liber II 58:2)
debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.
(세네카, 행복론, Liber II 149:5)
Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui ac- cepit, ut daret ?
(세네카, 행복론, Liber III 35:7)
Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent pauca admodum et imparia datis recepturi.
(세네카, 행복론, Liber V 18:2)
parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit.
(세네카, 행복론, Liber V 92:4)
Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit !
(세네카, 행복론, Liber VI 71:2)
sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:3)
est enim illi mos exercere se in parvis et ingentium rerum documenta minima largiri.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 114:4)
Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:5)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
vota persolvi libens te digna, et Argos victimas alias dabit.
(세네카, Hercules Furens 15:17)
Per ego auspicatos regii thalami toros, per spes futuras perque regnorum status, Fortuna varia dubia quos agitat vice, precor, brevem largire fugienti moram, dum extrema natis mater infigo oscula, fortasse moriens.
(세네카, 메데아 5:17)
iusta persolvi patri, iuvant tenebrae, quis deus tandem mihi placatus atra nube perfundit caput?
(세네카, 오이디푸스 13:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION