라틴어 문장 검색

Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:4)
Ego vero clementiam non voco lassam crudelitatem ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 69:1)
quosdam traxit amicitia, quosdam industria laxam ostendendae virtuti nancta materiam;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:6)
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 112:1)
Quid refert quam habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:2)
Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:1)
Vetus dictum est a lasso rixam quaeri;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:1)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 77:2)
Aliorum aurea catena est et laxa, aliorum arta et sordida ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:2)
Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:9)
Hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:8)
nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:3)
" Quare hic philosophus laxius habitat ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:2)
Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.31)

SEARCH

MENU NAVIGATION