라틴어 문장 검색

exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 578:1)
an etiam per Thraciam saltus patentes qui angusti erant et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 624:1)
dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 213:1)
cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:2)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 213:2)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu circumducta ab tergo aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 220:2)
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 22)
In latebras abscondas pectore penitissimo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 164)
itaque in totis aedibus tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 27)
omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 45)
cernis ut una via est multis anfractibus errans, talem passa ducem qui non sinat ire salutis ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat, devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2314)
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem Superni Iouis erigitur, nec deuia passim Errabunda ferar, nec nostrum deuius error Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:10)
ad cantus veniunt tuos ipsis cum latebris ferae, iuxtaque inpavidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos et serpens latebras fugit.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION