라틴어 문장 검색

Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:3)
Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:8)
Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:1)
exsistere autem controversias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 140:1)
alios item in laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 141:5)
nam si subitam et fortuitam orationem commentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsidua ac diligens scriptura superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 150:6)
'an laudationes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 43:5)
ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:1)
unum de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus, quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet, etiam laudationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:2)
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:1)
sed et quia multa sunt orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:2)
ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:3)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)
sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION