라틴어 문장 검색

iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
tum Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장2)
promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus cognitis antea venenis rapidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장11)
an gravius aestimandum sponte litigatoris praemium honestae operae adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장7)
statuitur nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장5)
ex qua quasi incensus nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam vulnere absterret cubiculoque prorumpit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장9)
Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장3)
Anicetus villam statione circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad foris cubiculi veniret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장7)
cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod nemo a filio ac ne Agerinus quidem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장9)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장3)
num excubias transire, cubiculi foris recludere, lumen inferre, caedem patrare omnibus nesciis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장4)
ferebatur Seneca quo invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine quasi aeger nervis cubiculum non egressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장5)
is raptus per milites et defensionem orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장4)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION