라틴어 문장 검색

Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 25:1)
In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:2)
ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur adponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 9:2)
vester ait inmania corpora, nihilque ulterius adiecit, mensurarum nomina non ausus attingere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:2)
Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 7:1)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
scilicet heres vel heredes comitis de baronia comitis integra per centum libras;
(Magna Carta 4:2)
heres vel heredes baronis de baronia per centum libras (sic);
(Magna Carta 4:3)
de ponderibus autem sit ut de mensuris.
(Magna Carta 37:2)
mensuraque iuris Vis erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:13)
Fuit haec mensura timoris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:11)
Sed postquam vernus calidum Titana recepit Sidera respiciens delapsae portitor Helles, Atque iterum, aequatis ad iustae pondera Librae Temporibus, vicere dies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:33)
quae sit mensura secandi Aequoris in coelo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:37)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION