라틴어 문장 검색

audiebam Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:1)
ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:9)
Adfert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 158:5)
aut quam longinquo tempore observari potuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 40:7)
affert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 158:5)
aut quam longinquo tempore observari potuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 40:7)
qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse neque me temporis non longinqui spe ductum esse moleste feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 13 2:3)
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
nolo enim Lacedaemonem longinquo quom Lanuvium existimavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)
nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 9 1:3)
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:1)
nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 1:2)
quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:4)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION