라틴어 문장 검색

Alii putant Idus, quod ea die plena luna videatur, a videndo vidus appellatas, mox litteram v detractam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:1)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque seculi opinioni reverentiam servans:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:1)
Vos, quoque inquit, — labentem caelo qui ducitis annum Liber et alma Ceres, tam lunam quam solem duces anni hac invocatione designans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:2)
et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et ἀρτεμιδοβλήτους vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:2)
Apollo Ἐλελεὺς appellatur ἀπὸ τοῦ ἐλίττεσθαι περὶ τὴν γῆν , quod aeterno circa terram meatu veluti volvi videtur, ut ait Euripides:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 46:1)
et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)
ἀπόλλωνα Διδυμαῖον vocant, quod geminam speciem sui numinis praefert ipse inluminando formandoque lunam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:1)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
et duos priores solem ac lunam intellegi volunt, quod sol auctor spiritus caloris ac luminis humanae vitae genitor et custos est, et ideo nascentis δαίμων, id est deus, creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:2)
luna τύχη, quia corporum praesul est quae fortuitorum varietate iactantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:3)
Hinc est quod simulachris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:1)
Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION