라틴어 문장 검색

Tu tamen et levi rimosa cubilia limo ungue fovens circum et raras superinice frondes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:12)
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:14)
non secus in iugis exsomnis stupet Euhias Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro lustratam Rhodopen, ut mihi devio ripas et vacuum nemus mirari libet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 255)
' in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:6)
ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 173:1)
et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 205:2)
nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:1)
" In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 2:5)
" Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 31:4)
nunc prima tangens rostra lascivit chorus, millosimam nunc ambit et lustrat ratem.
(세네카, 아가멤논 10:14)
a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant.
(세네카, 행복론, Liber V 96:2)
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem :
(세네카, 행복론, Liber VII 19:1)
Num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:1)
num et Pompeium primum in circo elephantorum duode- viginti pugnam edidisse commissis more proeli noxiis hominibus ad ullam rem bonam pertinet ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:3)
Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION