라틴어 문장 검색

at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, adspicit in teretes lignum succedere suras, et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:4)
Interea fratrisque sui fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 50:1)
ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum seque toro ponit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:5)
At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:1)
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)
Talia nequiquam toto Venus anxia caelo verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 70:1)
femina virque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 38)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
Est reditus ad simplicitatem quae sinit nos ut sistamus ad parva probanda, ut gratias agamus pro rebus iis quas vita offert, haud nos alligantes iis quae habemus nec maerentes ea quae non possidemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:8)
Natura plena est verbis amoris, sed quomodo valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu apparentiae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:4)
ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent principibus lucere Deum, destructaque templa imperio cecidisse ducum, iam purpura supplex sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi, vexillumque crucis summus dominator adorat.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3143)
nec defit tamen anxiis medella;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum34)
sol refugit et lugubri sordidus ferrugine igneum reliquit axem seque maerens abdidit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae41)
audit tyrannus anxius adesse regum principem, qui nomen Istrahel 1 regat, teneatque David regiam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae25)
"te lacrimis labefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas, flore 1 quod occidis in tenero, proxima dotibus et thalamis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION