라틴어 문장 검색

- in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:3)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
Sive enim non respuit, humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:4)
Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:1)
Deinde adicienda omnis humanitas.
(세네카, 행복론, Liber II 44:1)
Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."
(세네카, 행복론, Liber II 68:8)
ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere.
(세네카, 행복론, Liber III 30:2)
non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.
(세네카, 행복론, Liber IV 140:2)
Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi.
(세네카, 행복론, Liber V 124:2)
naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:5)
Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra quem nihil est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:2)
Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:4)
Quod si est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:1)
Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium, magnanimitatem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 58:1)
Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION