라틴어 문장 검색

ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 1:1)
quid innumerabiles alii?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:12)
qui igitur non filias pluris, sed innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 2:9)
Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere διαλεκτική. Sed ne hae quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 2:11)
Habet primum memoriam, et eam infinitam rerum innumerabilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:1)
haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin is praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 69:1)
talis innumerabilis nostra civitas tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:10)
multo autem tardius fama deseret Curium Fabricium Calatinum, duo Scipiones duo Africanos, Maximum Marcellum Paulum, Catonem Laelium, innumerabilis alios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:4)
ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit sideraque viderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant - horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quaererent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:2)
in qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt, Xenocrates Crantor Arcesilas Lacydes Aristoteles Theophrastus Zeno Cleanthes Chrysippus Antipater Carneades Clitomachus Philo Antiochus Panaetius Posidonius, innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reverterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:4)
ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque item nos in is linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:4)
. . . Non indecenti risu latera commovit . . . . Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:8)
Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:5)
haeret detritus laevae Mavortius umbo innumerabilibus telis gravis, atque flagranti stipite dextra minax terris incendia portat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:7)
Nam similiter et masculina et feminina in TOR exeunt, ut hic et haec senator, hic et haec balneator, licet Petronius usurpaverit balneatricem dicens
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, II4)

SEARCH

MENU NAVIGATION