라틴어 문장 검색

habes regnum paternum, habes oppida;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 227)
cui genus a proavis ingens cuius auctoritatem commendabat et origo maiorum et paterna virtus et propria fortitudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2251)
sane 'patrio' modo 'paterno' significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7367)
socii vero Iasonis Minyae appellati sunt vel ab agro huius nominis Colchorum, vel quod multi ex quadam Minya nati Iasoni se coniunxerint, vel quod Minya Iasoni materna avia fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 3410)
unde multi 'patrium' pro 'paternum' accipiunt eo, quod Pan non Arcas sit, sed Ithacesius, ut a patre, non a patria vox haec videatur detorta, quia (Mercurius) in Arcadia genitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 162)
materna myrto quae in honore est Veneris, a qua Augustus originem ducit per Gaium Caesarem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 281)
Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:2)
eam saepe Graeci Upim paterno nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 58:3)
At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:5)
de cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:4)
[Nempe] in ea causa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:5)
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:1)
neque paternum aspectum es veritus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:3)
Est paternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:4)
Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION