라틴어 문장 검색

At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:6)
proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:6)
Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:2)
deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:7)
deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 20:3)
neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:9)
At si in summa cute uitium est, possunt succurrere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:4)
Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:1)
At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:4)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:4)
penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:2)
At THYMION nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:1)
eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 56:5)
cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION