라틴어 문장 검색

Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 2:4)
ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:5)
et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 9:2)
Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 13:2)
sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:2)
Quodcunque uero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:2)
Si [id non fit] medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:4)
Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:7)
cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:2)
- Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:1)
Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:4)
Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:2)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:2)
Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION