라틴어 문장 검색

Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장21)
Quae quamvis et in cervice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장5)
In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장56)
quaque integra est, ea magis obnitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장9)
at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장2)
Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et venter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장133)
quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장20)
Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장25)
et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso levi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장7)
si vero etiam febris accessit, multo magis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장38)
Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 3:1)
Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres uiri secuti ex ipsa professione se empiricos appellauerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 10:2)
leuatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:3)
Nam colorem, leuorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inuiolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 41:1)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION