라틴어 문장 검색

ἢ ὅτι λοξὰς τὰς ἀκτῖνας ἵησιν ἐφ’ ἡμᾶς βορείους ὅντας νότειος ὢν, vel quod transversos in nos a meridie inmittit radios, cum simus ad ipsum septentrionales.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:5)
validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:2)
Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:2)
O dea, si prima repetens ab origine pergam, Et vacet annales nostrorum audire laborum, Ante diem clauso conponet vesper Olympo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 7:1)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)
Excipit adversos Zephyros et Iapyga Pindus Et maturato praecidit vespere lucem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:41)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Here de theatro, Pollione cantante, Cum subito abires, dum fugis, loquebaris, Hereditatis tibi trecenta venisse, Et mane centum, et post meridie centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI3)
timentem enim, ne piaculum incurreret, si cum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3059)
diei, mane ortus meridies occasus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2686)
'crepusculum', quod est 'vesper';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5879)
unde ait Plautus a mani ad vesperum (Am.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1910)
vespere ab atro id est ab occidente nubibus confuso, hoc est quo tendimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1918)

SEARCH

MENU NAVIGATION