라틴어 문장 검색

parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui navem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius concisum argentum in titulos faciesque minutas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV101)
Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 5:3)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)
currit agens mannos ad villam praecipitanter auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:3)
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:4)
Is Tremellius cum familia atque liberis in villa erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:2)
nullam esse in villa sua scropham nisi istam, inquit, quae in centonibus iacet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:9)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:2)
Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:1)
abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:3)
Huius Hirri villam, quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:3)
23. Nec villa nec homo distringatur facere pontes ad riparias, nisi qui ab antiquo et de jure facere debent.
(Magna Carta 25:1)
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis Aut Iovis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION