라틴어 문장 검색

ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:2)
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
Non est quod credas irascentium verbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens pavidissima.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 128:2)
Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis.
(세네카, De Providentia, book 1 64:6)
ferro minax hinc terret Orion deos suasque Perseus aureus stellas habet;
(세네카, Hercules Furens 1:6)
vivaces aget violentus iras animus et saevus dolor aeterna bella pace sublata geret.
(세네카, Hercules Furens 1:13)
laetus imperia excipit, quae fera tyranni iura violenta queant nocere iuveni?
(세네카, Hercules Furens 1:20)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
ingenti minax stat' ore et ignes efflat et rutila iubam cervice iactans quicquid autumnus gravis hiemsque gelido frigida spatio refert uno impetu transiliet et verni petet frangetque tauri colla.
(세네카, Hercules Furens 13:26)
quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica violentus unda Tigris aut Rhenus ferox Tagusve Hibera turbidus gaza fluens abluere dextram poterit?
(세네카, Hercules Furens 20:6)
iam iam minaces ire per caelum faces specta et tonantem fulmine excusso diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:31)
Non tela sunt, non arma, non ignis minax.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION