라틴어 문장 검색

Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde divisionem suam auspicantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:14)
ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:9)
quae medicinae aut mathematices operibus ministret, et rursus quae adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat velut tinctura quadam prima, ut aliam postea foelicius et commodius excipiant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:2)
atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et novitatem, non ad fructum et utilitatem, accommodata sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:2)
Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:3)
quod nos, qui tam saepe operum mentionem faciamus et omnia eo trahamus, etiam operum, etiam operum aliquorum pignora exhibeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:3)
ingenue tamen fatemur, historiam naturalem quam adhuc habemus, aut ex libris aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et verificatam, ut legitimae Interpretationi satisfacere aut ministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 285:2)
sensui enim non derogamus, sed ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:4)
sed et rem in ulterius provehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:8)
Eae autem sunt solitariae, quae exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subjectis, quae nil habent commune cum aliis subjectis, praeter illam ipsam naturam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:2)
aut rursus quae non exhibent naturam de qua fit inquisitio in talibus subjectis, quae sunt similia per omnia cum aliis subjectis, praeterquam in illa ipsa natura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:3)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
Etenim flamma, licet manifesto exhibeat expansionem, tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit progressum expansionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:4)
Exhibent enim naturam inquisitam in infirma virtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis suis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION