라틴어 문장 검색

sed tantum ea, quae pro magnis habentur, minoris fecisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:5)
Quod si cui haec mira dictu videantur, et querelae minus justae propiora, cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multe adjecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:8)
reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:2)
quia certissimum est, imperium in naturam, si quis hujusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:3)
et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:3)
40. Quo minor est corporis moles, eo citius per corpus calidum approximatum incalescit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:1)
4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiae alterius calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 200:1)
ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum totum, sed expansivus per particulas minores corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:2)
Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:1)
atque fiat etiam per particulas, licet minutas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 245:3)
Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:2)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
Eae sunt quae constituunt unam speciem naturae inquisitae tanquam Formam Minorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:2)
Ita ut sint veluti sex Formae Minores eorum quae juvant Memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:29)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION