라틴어 문장 검색

Ex regis parte trecenti circiter occubuerunt, plurimi eorum sagittis confixi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:16)
Quae sagittae,kut fama ferebat, longitudinis erant virgae scissoriae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:17)
Cuius reditu comes haud parum territus est, seque videns spe omni destitutum (ducissa quoque Margareta tractu temporis et infoelicibus successibus facta tepidiore), post vagas quasdam peregrinationes in Gallia et Germania et pusilla quaedam incoepta, nihilo meliora quam ignes exulis missiles, defessus tandem in Flandriam in protectionem archiducis se demum recepit, qui per mortem Isabellae eo tempore rex Castiliae esset, in iure Ioannae uxoris suae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:17)
sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:6)
Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:6)
In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimis parvam, quam paulo post.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:8)
ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:3)
At velificationes navium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:4)
Hinc etiam fit, quod in omni missili, ictus, non tam robustus quam acutus et celer, ad perlationem potissimum valeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:6)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
ut in machinis et missilibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:2)
At vili ingenio praediti et maliciosi instar sagittarum sunt quae per tenebras volant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:19)
interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:10)
Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. ?Selah. In fluvios scindes terram,
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장9)
Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION