라틴어 문장 검색

148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:1)
Hoc sensu dici potest, cum humanitas, annis industriam vigentem subsequentibus, uti omnium neglegentissima in historia memoretur, esse optandum ut humanitas saeculo XXI incohato memorari possit, quod liberaliter gravis sui officii habuit conscientiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:6)
174. Oceanos moderandi etiam memoramus ordinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:1)
Itaque pactione opus est de rationibus moderandis, quae omnem seriem complectantur bonorum communium globalium nuncupatorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:4)
E memoria illud elabitur “tempus superius esse spatio”, fecundiores nos esse cum de processibus gignendis potius quam de moderandis tractibus dominandi sollicitemur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:4)
Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae, mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:5)
At res oeconomica sine re politica probari non potest, quae aliam logicam conciliare non valeat, varias species moderaturam hodierni discriminis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 250:4)
Logica, in qua nullus est locus sincerae ambitus sollicitudinis, eadem est in qua nulla est sollicitudo de debilioribus involvendis, quia «in vigenti specimine “felicis exitus” ac “privatae rationis” pecuniam collocare insanum videtur, ut ii qui tardantur, debiles vel minus habentes vitae decursu prosperare possint».
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 250:5)
Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:7)
Propheta ad Domini vias intellegendas cohortatur, in Dei fidelitate sapientiae consilium reperiens quae saecula moderatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:16)
illud acuto corde viget, duris excellit viribus istud.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3178)
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique inventus rex atque Deus moderatur utrumque naturae specimen, tumuloque inferna refringens regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3210)
omnes quod sumus aut vigemus, inde est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum3)
vivax flamma viget, seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio, seu pinus piceam fert alimoniam, seu ceram teretem stuppa calens bibit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae5)
instar fellis aqua tristifico in lacu fit ligni venia mel velut Atticum, lignum est quo sapiunt aspera dulcius, nam praefixa cruci spes hominum viget.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae28)

SEARCH

MENU NAVIGATION