라틴어 문장 검색

Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:15)
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 299:1)
comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenii, quam cuius simulationem induerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 573:2)
simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 496:1)
Via Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum suorum nihil violando imitati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 563:1)
sed alter semper ordo gravis alterius modestiae erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 725:2)
hane modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum populi universi fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 72:3)
annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 568:1)
at hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 70:1)
non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore levetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 419:2)
unde haec illis tanta modestia, nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 47:1)
exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 97:1)
nolo ego istam in te modestiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 486:1)
sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 510:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION