라틴어 문장 검색

nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 4:1)
qui mihi etiam liberaliter collationem suam diligentissimam adhibendam misit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말121)
) Restat ut omnibus quorum opera in hac editione conficienda adiutus sum gratias agam, inprimis vero Conrado Roβbach et Eduardo Stroebel, qui liberalissime ut collationibus suis uterer permiserunt, necnon Hermanno Stroux, qui multos codices in Italia Galliaque servatos mea causa evolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말411)
sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
at vero nos, docti scilicet a Graecia, haec [et] a pueritia legimus ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:4)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)
an sine misericordia liberales esse non possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:3)
et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:4)
"ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, peragant avidos sudore deunces?"
(페르시우스, 풍자, satire 593)
Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:8)
Repente liberalis stultis gratus est, Verum peritis irritos tendit dolos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis fidelis.1)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Quibus percoctis atque infuso spiritu, Modesto gressu sancta incessit Veritas;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.9)
Nitebamur nos in parte causae sententia Metti Modesti optimi viri:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:3)
Ecce tibi Regulus 'Quaero,' inquit, 'Secunde, quid de Modesto sentias.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION