라틴어 문장 검색

voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:2)
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrum. nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo- luptatis fugere sed in vicinitate versari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:4)
nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:5)
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:2)
heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:2)
tum appellat ultro Naevium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:2)
iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:13)
qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus inveniri in calamitate tanta potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:7)
quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:3)
velut quaeror pro queror, mereo meror pro maereo maeror haud raro scri- ptum legitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말360)
linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:8)
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus curandum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:3)
ergo inquit dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:18)
nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION