라틴어 문장 검색

Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
(카이사르, 내란기, 1권 51:13)
Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet.
(카이사르, 내란기, 2권 6:7)
Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit;
(카이사르, 내란기, 3권 68:1)
Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 70:2)
Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장3)
silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 10장5)
Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장4)
Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento aestimare posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 39장3)
Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장4)
Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장6)
Perimuntur in momento paganorum milia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM147)
Donat auri et argenti infinitum pretium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM231)
Si qui temere habitus adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장13)
neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장8)
Aliquibus . . . adiectis maius momentum habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION