라틴어 문장 검색

quod si iam fit, fateare necessest mortalem esse animam, quoniam mutata per artus tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:10)
Denique conubia ad Veneris partusque ferarum esse animas praesto deridiculum esse videtur, expectare immortalis mortalia membra innumero numero certareque praeproperanter inter se quae prima potissimaque insinuetur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:1)
quippe etenim mortale aeterno iungere et una consentire putare et fungi mutua posse desiperest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:9)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, quandoquidem natura animi mortalis habetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:1)
id quoniam mors eximit, esseque prohibet illum cui possint incommoda conciliari, scire licet nobis nihil esse in morte timendum nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum differre an nullo fuerit iam tempore natus, mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:11)
hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:5)
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:3)
sed magis in vita divom metus urget inanis mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:3)
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:7)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
quem si iam ammissum venientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus videat quam mortali concedere par est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:22)
nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:3)
namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris vitigeni laticem mortalibus instituisse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:6)
cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis iam mortalibus e divis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION