라틴어 문장 검색

Fure uocante canem pretenso munere panis, Spreto pane mouet talia uerba canis:
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:1)
ecce lupus mouet hostia, uoce capellam Exprimit, ut pateant hostia clausa petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:4)
Musca mouens lites formicam uoce fatigat, Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:1)
causa leonem Hec mouet, ut fiat esca leonis equs.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:2)
Vix fugit ille sopor, uix audet uita reuerti, Vix leo colla mouens respicit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:10)
Dum filomena sedet, studium mouet oris amenum Sic sibi, sic nido uisa placere suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:1)
uulpes inuidet, ista mouet:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:2)
Hec mouet ore lupus:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:8)
uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent.
(아풀레이우스, 변명 9:2)
haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur.
(아풀레이우스, 변명 33:2)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:2)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem 'sylva magna,' Britannice 'Coit Maur,' equitavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:2)
Quorum legatione audita rex suatim utens, misericordia motus, nominatos, quantos voluit, obsides ab eis accepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION