라틴어 문장 검색

item in causis obscuris multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:1)
sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 245:1)
quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 253:4)
fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 160:1)
interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:2)
ceterum illud constitit inter omnes, etiam aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:1)
si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:1)
plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:1)
translata probari nisi in contextu sermonis non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:1)
crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu aliquid priore insequitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:1)
cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea cursu palantes Troas agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:1)
quidam synecdochen vocant et cum id contextu sermonis quod tacetur accipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:2)
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:3)
quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:2)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION