라틴어 문장 검색

neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte . plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi- trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 17:1)
qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, se esse perseveraret!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:4)
Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, est de re publica disputatum, affuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 32:5)
quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:1)
Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:2)
Quod mihi nuper in Tusculano in- cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:4)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:4)
Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:3)
itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt, omittam P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:1)
eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:1)
nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:2)
res eos iam pridem deseruit, fides nuper deficere coepit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:5)
Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 24:5)
Municipiis dispertiri iubet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION