라틴어 문장 검색

Namque xl ad denarium quadruplus est. Igitur quadruplum si dividas, duplum facies, qui est scilicet xx. Nam xx ad denarium duplus est. Hunc si medium constituas, medietatem geometricam perferet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:15)
Namque viij ad vj et xiiij ad xij comparati sesquitertiam proportionem reddunt, et simul diatessaron consonantiam;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:20)
illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:2)
Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:2)
reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:17)
uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:13)
tu namque serenum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 26:2)
omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:7)
eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:14)
Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:3)
Non omne namque mente depulit lumen
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 9:1)
omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:2)
ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:4)
Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur, fatum uero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:7)
ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION