라틴어 문장 검색

cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
scribunt enim de litium genere et de principiis et de narrationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:4)
nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:2)
Comparationis autem duo sunt modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:1)
Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:4)
Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:5)
narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:4)
P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet - is enim est initiis et perorationibus concitandus - secunda narratio et tertia confirmatio fidem facit orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:2)
quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:3)
C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:1)
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:2)
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:1)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:3)
Non enim simpliciter solum quaeritur quid honestum sit, quid utile, quid aequum, sed etiam ex comparatione quid honestius, quid utilius, quid aequius, atque etiam quid honestissimum, quid utilissimum, quid aequissimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION