라틴어 문장 검색

Hic est (inquit) gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex frica Venientem excepisse tibi narravi, item in mimo, qui inscribitur , cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 9:1)
Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 18:1)
Nihilo minus esse videtur sectius quam somnia, sic enarrasse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 5:4)
sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 7:2)
Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 4:1)
3. Iste fuit Perkinus ille Warbeckus, cuius facinora et labores iam narrabimus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:1)
Perkinus se in coelo iam collocatum existimabat cum a tanto rege tam honorifica legatione accersitus est, atque amicis suis in Hibernia narrans quomodo a fortuna ipsa vocatus esset, quantaque spe ageret, continuo in Franciam navigavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:4)
Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiae properavit, narrans se variis fortunae fluctibus iactatam ad eius aulam veluti portum securum confugisse, dissimulans prorsus se unquam antea illic mansisse, sed tanquam iam primum se eo recepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:13)
Ita ut, non solum apud eminentiores constanter creditum sit eum verum fuisse ducem Richardum, quin et ipse ex diuturna et assidua simulatione, et mendacium saepius narrando, versus fere est in habitum eius rei quam simulabat, quasi quae fingeret simul et crederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:19)
Carolus enim regnum Neapolitanumm subiugaverat et paulo post amiserat, quasi per somnium foelix.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:2)
Etenim non dubitarunt regi apertis verbis narrare subditos Hispaniae, tam proceres quam populum, melius affectos esse erga partes Philippi (si modo uxorem secum in Hispaniam adduxisset) quam Ferdinandi, et caussam simul adiunxerunt quoniam Ferdinandus magis exactionibus gravaret, quae certe simul reprasesentata ipsissimum casum exprimebant inter regem et filium suum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 4:2)
Cum matris eius Margaretae, foeminae raris virtutibus ornatae, nuptias multi proci ambirent, visa est videre in somniis virum quendam episcopo similem habitu pontificali tradere ei in manum Edmundum comitem Richmondiae, Henrici patrem, pro marito.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:2)
ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quae narramus a fabulis et vanitate casta et intemerata sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:3)
Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiae nostrae somnium pro exemplari mundi edamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:2)
et hujusmodi somnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION