라틴어 문장 검색

In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
Tertia vero, viriditatem praeferens smaragdineam, [0434B] refocillationis oculorum in se gerebat antidotum, in qua, sub imaginario flumine, pisces suae naturae nando littoris exercitium frequentabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:53)
Qui tanti frigoris gelicido segnescebat, ut ipsum ex Saturno sidere genitum genialis naturae probaret conformitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:66)
Tertius astrites erat, in quo, caloris principatu castra metente, quadam proprietatis continuitate, Martii sideris legebatur effectus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:70)
Horum duorum lapidum alter suae naturae congruentia, Mercurialis stellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:74)
reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:75)
Quae crystallino inargentata fulgore, lunaris sideris resplendebat effectu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:78)
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
Illic in pavone tantum pulchritudinis compluit natura thesaurum, ut eam postea crederes mendicasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:92)
Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:93)
Illic ciconia prolem decimando, naturae persolvebat tributum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:94)
Illic noctua tantae deformitatis sterquilinio sordescebat, ut in ejus formatione naturam fuisse crederes somnolentam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:100)
Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam praesentabat in ore, quae tonos in tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:116)
quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:120)
Illic anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis credebatur esse ejusdem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:136)

SEARCH

MENU NAVIGATION