라틴어 문장 검색

Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 7:1)
Nec vero Protagoras, qui sese negat omnino de deis habere quod liqueat, sint non sint qualesve sint, quicquam videtur de natura deorum suspicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:4)
nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:12)
ad magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:2)
Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pretium reposcaris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:2)
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:8)
Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:4)
"diva potens nemorum - nam te vultusque pudorque mortali de stirpe negant - . quae laeta sub isto igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis gentibus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권340)
Non licet hoc velle, ideo nec cogitur quisquam negare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:6)
neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 294:1)
alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 635:2)
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:1)
non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, sed cum alterum percepta et conprehensatenere videmus alterum non item.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:6)
ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 7:8)
Non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION