라틴어 문장 검색

sane quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, bene subiunxit 'maneat nostros ea cura nepotes'. distinguendum autem 'populosque propinquos Epiro'. et sequentibus ostendit quomodo 'Hesperia', id est, quibus populis auctor est Dardanus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 50111)
sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5519)
alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lacedaemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum dictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 55113)
sacrificabat, inquit, primo numinibus, quae urbi praesunt, quasi nuptura pro utilitate rei publicae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5811)
alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docet et leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5821)
et non dixit 'nubere', sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios dixerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1035)
'nu' naturaliter longa est ab eo, quod est 'nubere', ut conubia nostra reppulit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1263)
ideo nunc eum dicit optare adventum leonis, paulo post 'Dardaniusque nepos Veneris'. constat etiam Aeneam Dardanum dictum, ut ostendit in quarto hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, item Ilioneus hinc Dardanus ortus, huc repetit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1593)
nepos veneris quidam indecenter dictum volunt, ut Venus avia sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1631)
nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum nubentibus, quam terrae motus vel caeli dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1665)
et pronvba ivno quae nubentibus praeest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1669)
Varro pronubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 16611)
unde hodieque et faces praelucent et aqua petita de puro fonte per felicissimum puerum aliquem aut puellam, interest nuptiis, de qua nubentibus solebant pedes lavari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1673)
'Elissae' autem Didonis, quae appellata est lingua Punica virago, cum se in pyram sponte misisset, fingens placare manes prioris mariti, cum nubere se velle Iarbae mentiretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 33510)
mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3747)

SEARCH

MENU NAVIGATION