라틴어 문장 검색

Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:1)
nescit in inmenso iactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 223)
est aliquid, fatove suo ferrove cadentem in solida moriens ponere corpus humo, et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum et non aequoreis piscibus esse cibum, fingite me dignum tali nece, non ego solus hic vehor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 234)
vita data est, citraque necem tua constitit ira, o princeps parce viribus use tuis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 157)
cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, quod non offensas vindicet ense suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 815)
et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, cinxerat et Graias barbara vitta comas, cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi pro nece complexus Iphigenia dedit, laeta deae signum crudelia sacra perosae transtulit ex illis in meliora locis, haec igitur regio, magni paene ultima mundi, quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 439)
utque iacens ripa deflere Caystrius ales dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 17)
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu dogmata catholicam maculent male prodita linguam, ille Patrem pellens solio detrudit in artum corporis humani gestamen, nec pavet ipsum obiectare neci duroque adfigere ligno.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 31)
sint fera gentibus indomitis prandia de nece quadrupedum;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum16)
miseram peperere necem;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum52)
nunc magnus habetur ille deus, cuius dedit experientia fures, necnon Thessalicae doctissimus ille magiae traditur extinctas sumptae moderamine virgae in lucem revocasse animas, Cocytia leti iura resignasse sursum revolantibus umbris, ast alias damnasse neci penitusque latenti inmersisse chao.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권45)
"quam cuperem tamen ante necem, si potis est, revocare tuam, torva puellula, nequitiam, respice gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.28)
"ille, levis quoniam percussor morte negata saevire solis scit dolorum spiculis, hic, quanto interius vitalia condita pulsat, plus dat medellae dum necem prope applicat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.21)
"interpres animi, enuntiatrix sensuum, cordis ministra, praeco operti pectoris, prima offeratur in sacramentum necis et sit redemptrix prima membrorum omnium;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1321)
se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris, seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION